Латинский язык: Практические задания для студентов заочного отделения исторического факультета
Категория реферата: Топики по английскому языку
Теги реферата: решебник 9 класс, реферат на тему труд
Добавил(а) на сайт: Спиридон.
Предыдущая страница реферата | 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 | Следующая страница реферата
Quinto anno Romae bini censores creabantur. Deligebantur ex numero eorum, qui consulatu optime functi erant. Magna erat censorem potestas, neque quisquam apud Romanos in maiore honore erat quam illi. Censores non modo censum civium habebant, sed etiam mores probabant. Si quis agricola agrum suum non diligenter colebat, id non sine aliqua poena erat. Item, quicumque eques equum suum non satis curaverat, a censoribus notabatur. Si quod facinus comissum erat, censores poenam constituebant. Cives, qui aliquid gravius commisserant, tribu movebantur. Quisquis senatorum facinoris convictus erat, senatu movebatur.
4. Gentes Italiae
Italiam superiorem habitabant Galli. Hanc partem Italiae, quae cis Alpes
sita erat, Romani Galliam Citeriorem vel Cisalpinam appellabant. Maior erat
ea Gallia, quae Gallia Ulterior vel Transalpina appellabatur, quod trans
Alpes sita erat.
Romanorum finitimi erant Etrusci, qui prioribus temporibus ex Asia in
Italiam venerant, ut fama est. Interiores partes Italiae incolebant Sabini,
Aequi aliaeque nationes, quibuscum Romani diuturna bella gesserunt.
Difficillimum fuit cum Samnitibus, qui Romanis simillimi erant virtute, foedus facere. Quo facto (после его заключения) pleraeque gentes Italiae
mediae et inferioris Romanis parebant.
Italiam inferiorem Romani Magnam Graeciam appellabant, quod Graeci ibi
plurimas colonias constituerant. E quibus urbi Romae proximae erant Cumae
et Neapolis.
5. De Roma antiqua
Roma antiqua in septem collibus ad amnem Tiberim sita erat. Prima
Romanorum sedes erat collis Palatinus. In valle, sub radicibus montis
Capitolii sita, forum Romanum patebat. Ibi cives diu negotia publica et
privata tractabant. In campo, inter Capitolium et Tiberim sito, antiquis
temporibus milites exercebantur, itaque campus Martius appelabatur. In
Tiberi numerus pontium magnus erat. Postea urbs novis foris ornabatur.
Templa pulchra et signa praeclara animos civium delectabant. Pulchritudo
urbis apud omnes gentes nota erat. Itaque Romam, a pastoribus quondam
conditam, iure scriptores lumen gentium appellabant.
6. Colosseum
Romae multae columnae, arcus, templa theatraque antiqua deleta sunt.
Tamen hodie quoque nonnullae reliquiae Romae antiquae ostentari possunt.
Roma merito “Roma aeterna” vocatur. Optime illud theatrum conservatum est, quod iussu T.Flavii Vespasiani aedificatum est et olim ex eo amphitheatrum
Flavium nominabatur. Hoc amphitheatrum postea Colosseum appellatum est ex
colossea statua Neronis, quae hic collocata erat. Tum, quum id aedificatum
erat, id est anno aerae nostrae octogesimo, per centum dies ludi magnifici
Romanis a magistratibus praebebantur. Quibus diebus permultae bestiae
necatae erant. Magistratus Romani hos ludos dabant, et vulgus eis
delectabatur.
Mirus aspectus praebetur eis, qui illi theatro appropinquant. Alti muri
eius theatri, quod ovi formam habet, ornantur magnificis columnis.
Colosseum amplissimum fuit: ab octoginta septem igitur milibus Romanorum
compleri potuit. Diebus festis per octoginta introitus, quos videmus, magnae virorum feminarumque manus amphitheatrum intrabant. His diebus enim
totus fere populus Romanus advolabat. Ei, qui aderant, summo studio (прил.
( 11) spectacula, quae eis dabantur, spectabant. Bestiae, ex Africa
importatae, quae in caveis sub arena sitis continebantur, in arenam
agitabantur. Quae postquam illam intraverunt, inter se pugnabant et
necabant. Sed etiam homines cum his pugnare debuerunt. Postremo viri iuxta
has bestias necati humi iacebant. Quae spectacula Romanis gaudeo (прил. (
23) fuerunt!
7. De oratoribus Graecorum et Romanorum
Multi sunt oratores clari Graecorum et Romanorum. Princeps oratorum
Graecorum Demosthenes erat. Clarae sunt Demosthenis orationes in Philippum, regem Macedonum. Pro libertate patriae orationibus certabant. Frustra
orationibus civitates Graeciae ad concordiam incitabat. Discordia civitatum
libertatem Graeciae delevit.
In numero clarorum oratorum Romanorum erat Marcus Tullius Cicero.
Ciceroni non solum libri scriptorum Romanorum noti erant, sed etiam libri
scriptorum Graecorum. Nota sunt opera Ciceronis de philosophia et de
institutione oratoria; notae sunt epistulae et orationes clari oratoris.
Orationes Graecorum et Romanorum etiam post multa saecula animos hominum
delectant.
8. De Germanorum antiquorum moribus
Germani agriculturae non student; magna pars victus eorum in lacte, caseo, carne consistit. Multum in venationibus sunt. Cibi genere et
exercitatione et libertate vitae vires aluntur et corpora immensa
magnitudine gignuntur. Atque consueverunt locis frigidissimis pellibus
parvis modo corpora tegere et lavari in fluminibus.
Quum civitas bellum gessit, magistratus creantur. Ei bello praesunt et
potestatem vitae necisque habent. In pace principes regionum atque pagorum
inter suos ius dicunt controversiasque decernunt.
Germani non agri modum certum habent aut fines proprios, sed magistratus
ac principes in annos singulos hominibus agros attribuunt atque anno post
alio transire cogunt.
Germani neque oppida incolunt, neque sedes inter se iunctas habent, ut e
Taciti libro cognoscimus.
9. De Gallorum et Germanorum deis
Caesar in eis libris, qui “Commentarii de bello Gallico” dicuntur, et de
bellis, quae cum populis Gallorum et Germanorum Romani diu gerebant, et de
moribus institutisque eorum scribit. Tacitus quoque ille rerum scriptor
Romanus, in libro suo de origine, situ, moribus ac populis Germaniae dicit.
Caesar scribit: Galli deorum maxime Mercurium colunt. Hunc Viarum ducem, hunc mercatorum custodem appellant. Post hunc colunt Apollinem et Martem et
Iovem et Minervam. De his deis eandem fere opinionem, quam reliquae gentes, habent: Iuppiter imperium deorum tenet, Apollo morbos depellit, Minerva
operum atque artificiorum initia tradit, Mars bella regit. Huic deo Galli, quum proelium committere in animo habent, plerumque praedam promittunt.
Quum adversarios superaverunt, bestias adversariorum necant, conferunt in
unum locum reliquas res, quibus magnos tumulos exstruunt. In Galliae
civitatibus nemo fere religionem et mores populi laedit vel neglegit. Si
qui neglegunt vel laedunt, ab aliis contemnantur; his ceteri de via
decedunt, aditum eorum, sermonemque defugiunt.
De Germanorum deis autem Caesar nihil nisi haec scribit: Germani in
deorum numero eos solos, dicunt, quos vident et quorum opibus iuvantur:
Solem et Vulcanum et Lunam.
In Taciti libro legimus: a Germanis maxime Mercurius colitur. Cui Germani
certis diebus etiam homines sacrificant. Herculem et Martem concessis
bestiis placant. Ceterum Germani deos neque parietibus includunt, neque in
hominis speciem fingunt.
10. De causa belli Troiani
Erant nuptiae Pelei, regis Thessaliae, et Thetidis deae. Omnes dei
invitati erant, praeter Discordiam. Dea Discordiae ira commota est et malum
aureum inter epulantes iactavit, in quo inscriptum erat: “Pulcherrimae”.
Diu Iuno, Minerva et Venus de malo certabant. Denique iussu Iovis a
Mercurio ad Paridem, regis Priami filium, deductae erant. Iuno Paridi
potentiam, Minerva sapientiam, Venus Helenam, pulcherrimam omnium mulierum, promisit.
Paris Veneri malum tradidit. Paulo post a Priamo patre in Graeciam missus
est. Ibi Helenam, Menelai regis uxorem, rapuit. Hinc bellum Troianum
incipitur. Decem annos ad Troiam pugnatum erat. Denique Troia a Graecis
dolo capta et deleta est.
ЗАДАНИЕ XV
1. Оборот accusativus cum infinitivo
2. Времена и залоги инфинитива
3. Распознавание оборота acc. c. inf. в тексте
А. Прочитайте, разберите и переведите предложения. Подчеркните
управляющий глагол, accusativus (логич. подл.) и infinitivus (логич.
сказ.).
1. Victorem a victo superari saepe videmus. 2. Urbem Syracusas maximam
esse Graecarum urbium pulcherrimamque, saepe audistis (Cic.). 3. Pompeios, celebrem Campaniae urbem, consedisse terrae motu, audivimus (Seneca). 4. A
patre meo audivi, Diocletianum principem iam privatum dixisse, nihil esse
difficilius, quam bene imperare (Fl. Vopiscus). 5. Apollo Pythius oraclum
edidit, Spartam nulla re alia, nisi avaritia, esse perituram (Cic.). 6.
Apparuit nescire eos victoria et tempore uti (T.Livius). 7. Cato dixit, litterarum radices amaras esse, fructus iucundiores. 8. Aiunt homines plus
in alieno negotio videre (Sen). 9. Tibi discedens pollicitus sum me omnes
res tibi perscripturum (Cic.). 10. Quid? Credebas dormienti tibi haec
confecturos deos? (Terentius). 11. In castra nuntius pervenit Romae
coniurationem patefactam (Sallustius).
De Aenea
Antiqui poetae Romanorum tradunt egregium virum Troianum, Aeneas nomine, post Troiam (после взятия Трои) a Graecis captam a Troiae ora in Italiam
venisse. Narrant eum fato (прил. ( 19) profugum multum terra marique
iactatum esse ob iram Iunonis, deae saevae. Nam fato destinatum est
Troianos cum Aenea in Italiam venturos esse et ibi ab eis oppidum novum
conditum iri. Itaque Aeneas et amici illius in Italiam venerunt et Lavinium
oppidum novum condiderunt. Postea Iulus, Aenea filius, alium oppidum Albam
Longam condidit.
ЗАНЯТИЕ XVI
1. Оборот nominativus cum infinitivo
2. Глаголы, от которых зависит оборот nom. cum inf
А. Прочитайте, разберите и переведите предложения, подчеркивая
управляющий глагол, nominativus (логическое подлежащее, а при его
отсутствии подчеркните местоимение в переводе) и infinitivus (логическое
сказуемое).
1. Catilina prohibitus erat consulatus petere (Sallustius). 2. Iussus es
renuntiari consul (Cic.). 3. Qui tacet, consentire videtur. 4. Beatus
Epicurus sibi videtur esse moriens (Cic.). 5. Consuetudo et mos vim legis
videntur habere. 6. Solem e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita
tollunt (Cic.). 7. Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere
plus nobis videmur posse, quam possumus (Seneca). 8. Caesar appropinquare
dicebatur magnusque terror incidit Pompei exercitui (Caes.). 9. Fugisse ex
proelio dicuntur notissimi latronum duces (Cic.). 10. Fortis ac vehemens
orator existimatur esse Gaius Gracchus (A. Gellius). 11. Lycurgi temporibus
Homerus fuisse traditur.
В. Переведите, указав в каком предложении какой оборот употреблен.
Подчеркните, входящие в оборот члены предложения.
1. Medea Peliam dicitur fecisse rursus ex sene adulescentulum (Plautus).
2. Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum (Seneca). 3. Nunquam te
patiar perire; me perire est aequius (Plautus). 4. Visus sum mihi cum Galba
ambulare (Cic.). 5. Romulus urbem constituit, quam a suo nomine Romam
iussit nominari (Cic.). 6. Multos scriptores rerum suarum Magnus ille
Alexander secum habuisse dicitur (Cic.). 7. Leo rex ferarum esse a poetis
putatur. 8. Plus audire, quam loqui militem decem (Amm. Marcellinus).
ЗАДАНИЕ XVII
1. Общий обзор причастий
2. Ablativus absolutus
3. Перевод оборота и распознавание его в тексте
4. Ablativus absolutus без причастия
Рекомендуем скачать другие рефераты по теме: предмет курсовой работы, семья реферат, шпоры по физике.
Предыдущая страница реферата | 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 | Следующая страница реферата