Латинский язык: Практические задания для студентов заочного отделения исторического факультета
Категория реферата: Топики по английскому языку
Теги реферата: решебник 9 класс, реферат на тему труд
Добавил(а) на сайт: Спиридон.
Предыдущая страница реферата | 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 | Следующая страница реферата
(Caes. B. G. lib. VI, c. XVII)
Вариант V
Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superavit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et quum pater familiae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspitionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab iis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
(Caes. B. G. lib. VI, c. XIX)
СЛОВА
|aestimatio, onis f |noctu ночью |
|оценка |Orgetorix, igis m |
|castellum, i n небольшое|Оргеториг |
|укрепление |perdisco, didici, – 3 |
|conatus, us m попытка |выучивать наизусть |
|coniunctim сообща |perduco, xi, ctum 3 |
|consecratus, a, um |проводить |
|священный |perrumpo, rupi, ruptum 3|
|conspicor, atus sum 1 |прорваться |
|заметить |potior, itus sum 4 |
|cremo 1 сжигать |овладеть |
|cruciatus, us m мучение,|quaestio, onis f допрос |
|пытка |quaestus, us m |
|cupidus, a, um жаждущий |приобретение |
|deiicio, ieci, iectum 3 |ratis, is f плот |
|сбрасывать, лишать |remitto, misi, missum 3 |
|depello, puli, pulsum 3 |терять |
|отгонять, отражать |Rhodanus, i m Родан |
|dispono, posui, positum |(ныне Рона) |
|3 располагать |sedecim шестнадцать |
|ditissimus см. dives |sua sponte по доброй |
|dos, dotis f приданое |воле |
|excrucio 1 истязать, |sumptuosus, a, um |
|мучить |богатый, пышный |
|funus, eris n похороны |suspicio, onis f |
|immunitas, atis f льгота|подозрение |
| |vacatio, onis f |
|intereo, ii, itum, ire |освобождение |
|погибать |versus, us m |
|Iura, ae m Юра (гора) |стихотворная строка |
|inventor, oris m |viceni, ae, a по |
|изобретатель |двадцать |
|invitus, a, um неохотный|Lemannus, i m Леманнское|
| |озеро |
| |Messala, ae m Мессала |
| |navis, is f корабль |
Тексты для домашнего чтения второго семестра
Гай Юлий Цезарь (100 г. до н. э. – 15 марта 44 г. до н. э.)
Commentarii de bello Gallico
Liber I, caput XXXIX
Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontacione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepenumento sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.
Liber VI, capta XXI – XXIV.
XXI. 1. Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides
habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. 2 Deorum
numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur,
Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. 3 Vita
omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis
labori ac duritiae student. 4 Qui diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires nervosque
confirmari putant. 5 Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse
in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est occultatio, quod et
promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis rhenonum
tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.
XXII. 1. Agriculture non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. 2 Neque quisquam afri modum certum aut fines habet
proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus
cognationibusque hominum, qui tum una coierunt, quantum et quo loco visum
est agri, attribuunt atque anno post alio transire cogunt. 3 Eius rei
multas afferunt causas: ne assidua consuetudine capti studium belli gerendi
agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque
humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus
vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones
dissensionesque nascuntur; 4 ut animi aequitate plebem contineant, quum
suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
XXIII 1. Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis
finibus solitudines habere. 2 Hoc proprium virtutis existimant, expulsos
agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; 3 simul hoc
se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato. 4 Quum
bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello
praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. 5 In pace
nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter
suos ius dicunt controversiasque minuunt. 6 Latrocinia nullam habent
infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis
exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. 7 Atque ubi quis
ex principibus in concilio dixit, se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ii, qui et causam et hominem probant, suumque
auxilium pollicentur atque ab multitudine cjllaudantur: 8 qui ex his secuti
non sunt, in desertorum ac proditorum numero dicuntur, omniumque his rerum
postea fides derogatur. 9 Hospitem violare fas non putant; qui quaque de
causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium
domus patent victusque communicatur.
XXIV. 1. Ac fuit antea tempus, quum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans
Rhenum colonias mitterent. 2 Itaque ea, quae fertilissima Germaniae sunt, loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama
notam esse video, quam illi Orcyniam apellant, Volcae Tectosages
occupaverunt atque ibi consederunt; 3 quae gens ad hoc tempus his sedibus
sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. 4
Nunc, quod in eadem inopia, egestate, patientia, qua ante, Germani
permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur, 5 Gallis autem
provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam
atque usus largitur, 6 paulatim assuefacti superari multisque victi
proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
Публий Корнелий Тацит (около 55 года н.э. – около 120 года н.э.)
Germania
I. Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno et Danubio
fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur. Cetera
Oceanus ambit, latos sinus et insularum immensa spatia complectens...
II. Ipsos Germanos indigenas crediderim, minimeque aliarum gentium
adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed classibus
advehebantur, qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic
dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur.
Quis porro, praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa
aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam coelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit?..
IV. Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis aliis
aliarum nationum connubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui
similem gentem exstitisse arbitrantur. Unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus; truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida; laboris atque
operum non eadem patientia; minimeque sitim aestumque tolerare, frigora
atque inediam coelo solove assueverunt.
V. Terra, etsi aliquando specie differt, in universum tamen aut silvis
horrida, aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, ventosior qua Noricum
et Pannoniam aspicit, satis ferax, frugiferarum arborum, impatiens, pecorum
fecunda, sed plerumque improcera. Ne armentis quidem suus honor aut gloria
frontis; numero gaudent, eaeque solae et gratissimae opes sunt. Argentum et
aurum propitiine an irati dii negaverint, dubito. Nec Tamen affermaverim, nullam Germaniae venam argentum aurumve gignere; quis enim scrutatus est?
Possessione et usu haud perinde afficiuntur. Est videre apud illos argentea
vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia utilitate quam
quae humo finguntur; quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et
argentum in precio habent, formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt
atque eligunt. Interiores simplicius et antiquius permutatione mercium
utuntur. Pecuniam probant veterem et diu notam, serratos bigatosque.
Argentum quoque magis quam aurum sequuntur, nulla affectatione anumi, sed
quia numerus argenteorum facilior usui est promiscua ac vilia mercantibus.
VI. Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum colligitur. Rari
gladiis aut maioribus lanceis utuntur. Hastas vel ipsorum vocabulo frameas
gerunt angusto et brevi ferro sed ita acri et ad usum habili, ut eodem
telo, prout ratio poscit, vel cominus vel enimus pugnent. Et eques quidem
scuto frameaque contentus est; pedites et missilia spargunt, pluraque
singuli atque immensum vibrant nudi aut sagulo leves. Nulla cultus
iactatio; scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt. Paucis loricae, vix uni alterive cassis aut galea. Equi non forma, non velocitate
conspicui...
In universum aestimanti plus penes peditem roboris, eoque mixti
proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus;
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod
primo numerus fuit, iam nomen et honor est.
Acies per cuneos componitur. Cedere loco, dummodo rursus instes, consilii
quam formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis proeliis
referunt. Scutum reliquisse praecupuum flagitium, nec aut sacris adesse aut
concilium inire ignominioso fas, multique superstites bellorum infamiam
laqueo finierunt.
VII. Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. Nec regibus infinita
aut libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si
conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. Ceterum neque
animadvertere neque vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus
permissum, non quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus credunt; effigiesque et signa quaedam detracta
lucis in proelium ferunt. Quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non causis, non fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae
et propinquitates; et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium. Hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores.
Ad matres, ad coniuges vulnera ferunt; nec illae numerare aut exigere
plagas pavent, cibosque et hortamina pugnantibus gestant.
VIII. Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a
feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata
cominus captivitate, quam longe impatienttius feminarum suarum nomine
timent, adeo, ut efficacius obligentur animi civitatum, quibus inter
obsides puellae quoque nobiles imperantur...
IX. Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque
hostiis litare fac habent...
X. De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita
tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes
pertractentur. Coeunt, nisi quid fortuitum et subitum incidit, certis
diebus, quum aut inchoatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc
auspicatissimum initium credunt. Nec dierum numerum, ut nos, sed noctium
computant; sic constituunt, sic condicunt; nox ducere diem videtur... Ut
turbae placuit, considunt armati. Silentium per sacerdotes, quibus tum et
coercendi ius est, imperatur. Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis, quam iubendi potestate. Si displicuit
sententia, fremitu aspernantur; sin placuit, frameas concutiunt.
Honoratissimum assensus genus est armis laudare.
XII. Licet apud concilium accusare quoque et discrimen capitis intendere.
Distinctio poenarum ex delicto. Proditores et transfugas arboribus
suspendunt, ignavos et imbelles et corrore infames coeno ac palude iniecta
insuper crate mergunt. Diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera
ostendi oporteat, dum puniuntur, flagitia abscondi. Sed et levioribus
delictis pro modo poenarum equorum pecorumque numero convicti mulctantur.
Pars mulctae regi vel civitati, pars ipsi, qui vindicatur, vel propinquis
eius exsolvitur. Eliguntur in iisdem conciliis et principes, qui iura per
pagos vicosque reddunt. Centeni singulis ex plebe comites consilium simul
et auctoritas assunt.
XIII. Nihil autem neque publicae, neque privatae rei nisi armati agunt.
Sed arma sumere non ante cuiquam moris quam civitas suffecturum probaverit.
Tum in ipso concilio vel principum aliquis, vel pater, vel propinquus scuto
frameaque iuvenem ornant. Haec apud illos toga, hic primus iuvaentae honos:
ante hoc domus pars videntur, mox reipublicae...
XIV. Quum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui
virtutem principis non adaequare. Iam vero infame in omnem vitam ac
probrosum superstitem principi suo ex acie recessisse...
Principes pro victoria pugnant, comites pro principe...
Pignum quin imo et iners videtur sudore acquirere, quod possis sanguine
parare.
XV. Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus per otium
transigunt, dedidi somno ciboque, fortissimus quisque ac bellicosissimus
nihil agens; delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque
et infirmissimo cuique ex familia, ipsi hebent...
Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum
vel frugum, quod pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit. Gaudent
praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a singulis, sed publicae
mittuntur, electi equi, magna arma, phalerae torquesque. Iam et pecuniam
accipere docuimus.
ПРИЛОЖЕНИЕ
( 1. Genetivus subiectivus et obiectivus (родительный логического подлежащего и дополнения)
Выражение timor populi может означать “страх народа” и “страх перед
народом”. Следовательно, при существительном отглагольном или сохраняюбщем
глагольное значение родительный падеж может быть логическим подлежащим
(subiectivus) или логическим дополнением (obiectivus).
Genetivus obiectivus употребляется при глаголах со значением: “помнить”,
“напоминать”, “забывать”, в зависимости от прилагательных со значением:
желающий, знающий, помнящий, участвующий, обладающий, полный. Например:
cupidus gloriae “жаждущий славы”.
По существу к genetivus obiectivus восходит genetivus criminis –
родительный обвинения, употребляемый для обозначения правонарушения или
наказания: accusare proditionis “обвинять в измене”, capitis damnare
“приговаривать к смертной казни”.
( 2. Genetivus possessivus (родительный притяжательный)
Genetivus обычно обозначает лицо или предмет, которому что -либо
принадлежит. Такой genetivus называется possessivus: libri Ciceronis
“сочинения Цицерона”.
Одним из видов genetivus possessivus является genetivus characteristicus, означающий лицо или предмет, который обладает определенным свойством или
находится в определенном состоянии: Pecudis, non hominis est nescire. “Не
обладать знаниями – это признак скота, а не человека”.
( 3. Gevetivus qualitatis.
Родительный падеж может обозначать свойство или качество предмета или лица: vir magnae prudentiae “человек большого ума”. В том же смысле употребляется ablativus qualitatis: vir magna prudentia. Однако чаще ablativus qualitatis выражает качества преходящие или относящиеся к внешности: Laeto animo sum. “Я нахожусь в веселом настроении”.
( 4. Genetivus partitivus.
При превосходной степени прилагательных, а также при местоимениях, числительных употребляется беспредложный родительный разделительный падеж
множественного числа genetivus partitivus, обозначающий целое, из которого
берется лишь часть. В русском языке в этом случае употребляются выражения с
предлогами из, среди, между. Например: Gallorum omnium fortissimi sunt
Belgae “изо всех галлов самыми храбрыми являются бельги”; unus omnium “один
изо всех”; quis vestrum “кто из вас”.
Рекомендуем скачать другие рефераты по теме: предмет курсовой работы, семья реферат, шпоры по физике.
Предыдущая страница реферата | 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 | Следующая страница реферата